previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
praebet et incurvo colla premenda iugo;
tempore paret equus lentis animosus habenis,
et placido duros accipit ore lupos;
5tempore Poenorum compescitur ira leonum,
nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
quaeque sui monitis 1 obtemperat Inda magistri
belua, servitium tempore victa subit. [p. 186]
tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
10vixque merum capiant grana quod intus habent;
tempus et in canas semen producit aristas,
et ne sint tristi poma sapore cavet. 2
hoc tenuat dentem terram renovantis 3 aratri,
hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;
15hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
hoc minuit luctus maestaque corda levat,
cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
praeterquam curas attenuare meas.
ut patria careo, bis frugibus area trita est,
20dissiluit nudo pressa bis uva pede.
nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
mensque mali sensum nostra recentis habet,
scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
et domitus freno saepe repugnat equus.
25tristior est etiam praesens aerumna priore:
ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
nunc 4 magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
est quoque non nihilum 5 vires afferre recentes,
30nec praeconsumptum temporis esse malis,
fortior in fulva novus est luctator harena,
quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
integer est melior nitidis gladiator in armis,
quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
35fert bene praecipites navis modo facta procellas:
quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam 6 mala sunt longa multiplicata die! [p. 188]
credite, deficio, nostroque a corpore quantum
40 auguror, accedunt tempora parva malis.
nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,
corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
in circumspectu stat sine fine sui.
45urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,
et, qua nulla mihi carior, uxor abest,
vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
sic me 7 quae video non videoque movent. 8
una tamen spes est quae me soletur in istis,
50haec fore morte mea non diuturna mala.

1 iussis

2 facit

3 semoventis vel scindentis vel patientis: renovantis ς

4 nunc sed

5 minimum

6
quae: quam Ehwald

7 me mala

8 nocent

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: